martedì 17 ottobre 2017

! $

Saputo che gli si prepara un attentato, Datame fa indossare i suoi abiti ad un sosia e gli assegna il suo posto. Così riesce a salvare se stesso ed anche il sosia.

Rex (1), quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque vitavit. Sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero - de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum putavit -, experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. At insidiatores, postquam in eum locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. Praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum vidissent. Ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum, quem aggredi volebant, confixi conciderunt.

Nessun commento:

Posta un commento